- MURIA
- MURIAtitulus Epigr. 103. l. 13. Martial.Antipolitani fateor sum filia thynni:Essem si scombri, non tibi missa forem.Liquamen est sale thynni soluti. Cum enim tria apud Veteres huiusmodi liquaminum genera essent; primum, quod a scombro, garum; alterum, quod ex thnno piscefactum, muria, tertium, quod ex quovis minutiore, adeoque deterrimum erat, alec dicebatur. Ubi autem optima muria, exponit Plin. l. 31. c. 8.Muriâ (laudantur) Antipolis et Thurii, iam vero et Dalmatia. Ibidem salsuginem eam appellat, salem durum Servius; cuius in sacris etiam Veterum aliquem fuisse usum, notat Scaliger ad Festum: Virginies tres Vestales maximae, ex Nonis Maiis ad pridie Idus Maias, alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt, easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt: atque ita molitum condunt. Ex eo farre Virgines ter in anno molam faciunt, Lupercalibus, Vestalibus, Idibus Septembribus, adiectô sale coctô et sale durô, Dalechampius Not. ad Plinium ubi supra etc. Modum vero Muriae consiciendae hunc tradit Columella l. 12. c. 6. Sporta nempe iuncea vel spartea sale candidô repleta, demittebatur in doium aquae pluvialis aut sontanae plenum et soli expositum, ore patenti: quae tandiu ibi relinquebatur, donce sal liquescaret. Tum alium atque alium subinde salem ingerebant, donec in sporta permaneret integer; ex eo intelligebatur, maturam esse muraim. Postea eam in vasa picata diffundebant, et opertam in Sole habebant. Atque haec erat dura muria; acerrima videl. et salsissima, atque etiam liquidissima, δριμεῖα inde ἅλμη Graecis Scriptoribus dicta. Qua de re videplura, atque Salmas. ad Solin. p. 345. et infra Salgama uti de muriaepoculo, inter poenas conviviales, supra voce Colloquia; item Gryphus. Adde, quod Guil. Bukeldius Belga muriâ condiendi halecem sicque efficiendi ut durare et longinqua in loca asportaripossit artem invenit primus, circa A. C. 1416. ut diximus supra voce Alec.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.